monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 108 > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 75
Obsecro te, ne me torqueas. Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum. Hostis humanae salutis non exiguum sibi ducit esse tormentum, ab hominis laesione cessare; quoque hunc diutius possidere solebat, eo difficilius dimittere consentit. Unde studendum summopere est ut et si quando, ut homines a diabolo superemur, mox eius laqueos evitare satagamus, ne si tardius eius iuri resistatur, laboriosius quandoque pellatur.