monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 85
Erat autem ibi grex multorum porcorum, pascentium in monte: et rogabant eum ut permitteret eis in illos ingredi: et permisit illis. Ideo permisit quod petebant daemonibus, ut per interfectionem porcorum hominibus salutis occasio praeberetur. Pastores enim ista cernentes, statim nuntiant civitati. Erubescat Manichaeus. Si de eadem substantia et ex eodem auctore hominum bestiarumque sunt animae, quo modo ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur? In quorum tamen interitu, figuraliter homines immundi, vocis et rationis expertes, indicantur, qui in monte superbiae pascentes, lutulentis oblectantur in actibus.