monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 91
Qui venerunt ad Iesum, et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant, vestitum, ac sana mente, ad pedes eius, et timuerunt, etc. Significat multitudinem vetusta suavitate delectatam honorare quidem, sed nolle pati Christianam legem, dum dicunt quod eam implere non possint, admirantes tamen fidelem populum a pristina perdita conversatione sanatum.