monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2 > sectio 125

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 125
Flebant autem omnes, et plangebant illam. Nunquid possunt (inquit) filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. Igitur synagoga, quia sponsi laetitiam, qua vivere posset, amisit, quasi inter plangentes mortua iacens, ne hoc quidem ipsum, quare plangatur, intelligit.