monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 37 > sectio 126

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 126
At ille dixit: Nolite flere. Non est mortua, sed dormit. Hominibus mortua, qui suscitare nequiverant, Deo dormiebat, in cuius ditione et anima recepta vivebat, et caro resuscitanda quiescebat. Unde mos Christianus obtinuit, ut mortui, qui resurrecturi esse non dubitantur, dormientes vocentur, sicut Apostolus: Nolumus (inquit) vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri, qui spem non habent . Sed et in parte allegoriae, cum anima, quae peccaverit, ipsa moriatur, tamen ea, quae suscitari Christo meruerit, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse dici potest.