monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 128

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 128
Ipse autem tenens manum eius, clamavit dicens: Puella, surge. In Marco scriptum est: Ait illi: Tabitha cumi, quod est interpretatum, Puella, tibi dico surge; et confestim surrexit . Ubi diligens lector inquirat, quare verax Evangelista dictum Salvatoris exponens, interposuerit de suo, tibi dico, cum in Syro sermone quem posuit, non plus sit dictum, quam Puella, surge.