monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 137

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 137
Et stupuerunt, inquit, parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. Iuvenis extra portam, turba multa comitante atque intuente suscitatur. Lazarus de monumento vocatus, in tantum populis innotuit, ut ob eorum, qui videre testimonium, plurimae domino turbae cum palmis occurrerent, et multi propter illum abirent ex Iudaeis, et crederent in Iesum.