monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 6
Cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobedientiae culpa est. Cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo iure cedere. Hoc ergo ordinans Dominus, quod eum ordinasse dicit Apostolus, iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria, nec magna, nec minima.