monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 12
Allegorice autem, qui verbo humiliter intendunt, si quibus, ut homines terrenae levitatis naevis obscurantur, per ea mox, quae recipiunt Evangelicae praedicationis vestigia, purgantur. Qui vero perfidia, vel negligentia, vel etiam studio contemnunt, horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur, excutiendus pedum pulvis, ne gestis manibus et pulveri comparandis, mentis castae vestigium polluatur.