monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 24
Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim, dixerunt illi, Dimitte turbas, ut euntes in castella, villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas. Die declinata turbas Salvator reficit, quia vel fine saeculorum propinquante, vel cum Sol iustitiae pro nobis occubuit, a diutina spiritalis inediae sumus tabe salvati.