monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 25
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat, simul insinuans quia per eos quotidie ieiuna nostra sunt corda pascenda. Quid enim agit Petrus, cum per Epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male ieiuna satientur?