monumenta.ch > Theodulfus Aurelianensis > sectio 129 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 29
Erant autem fere viri quinque millia. Quia quinque sunt exterioris hominis sensus, quinque millia viri Dominum secuti designant eos, qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident bene uti noverunt. Qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui. Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia, et septem panibus refecti, hoc est, et evangelica refectione sublimes, et spiritali sunt gratia docti.