monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 50
Quis enim nesciat quod frumentum, cum in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde viridescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis, Redemptor noster ipsa eius tempora designavit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt, frangenda sunt desideria terrena.