monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 55

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 55
Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles substantiis nudari, de dignitatibus deiici, verberibus affligi: pacis autem tempore, quia a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis.