monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 72

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 72
Qui et si pro humana conditione nesciat, quid dicat, insiti tamen sibi dat ardoris indicium. Nesciebat enim quid diceret, qui oblitus est regnum sanctis a Domino non in aliquo terrarum loco, sed in coelis esse promissum, se suosque coapostolos mortali adhuc carne gravatos, immortalis vitae statum subire non posse, et illo in saeculo domum manu factam non esse necessariam.