monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 82

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 82
Et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et elidit et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum. Daemoniacum hunc, quem descendens de monte Dominus sanavit, Matthaeus lunaticum, Marcus surdum mutumque describit. Significat autem eos, de quibus scriptum est: Stultus ut luna mutatur , qui nunquam in eodem statu permanentes, nunc ad haec, nunc ad illa vitia mutati, crescunt atque decrescunt, muti non confitendo fidem, surdi nec ipsum aliquatenus fidei audiendo sermonem.