monumenta.ch > Hieronymus > Samuelis I, 16 > sectio 84

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 84
Respondens autem Iesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Non quod taedio superatus sit mansuetus ac mitis, qui non aperuit, sicut agnus coram tondente, os suum , nec in verba furoris erupit; sed quia in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam?