monumenta.ch > Ado Viennensis > sectio 266 > sectio 86

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 86
Adduc huc filium tuum. Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit. Appropinquante enim Iesu, puerum elidit daemon, et dissipat, quia saepe conversi ad Deum post peccata, maioribus novisque antiqui hostis pulsamur insidiis, agentis, videlicet, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam. Unde est (ut de specie transeamus ad genus) quod Ecclesiae primordiis tot gravissima intulit certamina, quod suo regno doluit subito illata dispendia.