monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 9, 104
Itaque posteaquam eos docuit quid esset diligere proximum tanquam seipsum, infuso etiam Spiritu sancto, non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius, quam in Veteri Testamento. Ibi enim ex maiore parte servientes, timore premebantur, hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et verbis apostoli Petri Ananias et uxor eius exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti, et Paulus dicit de quodam peccatore: Quem tradidi Satanae in interitum carnis, ut anima salva sit .