monumenta.ch > Lucanus > sectio 409 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 15, 1, 2
Prima siquidem curationum causa est, cum pro merito sanctitatis electos quosque ac iustos viros signorum gratia comitatur, sicut Apostolos multosque sanctorum signa ac prodigia secundum auctoritatem Domini fecisse manifestum est, ita dicentis: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eiicite; gratis accepistis, gratis date . Secunda, cum, ob aedificationem ecclesiae vel eorum qui infirmos suos ingerunt, vel eorum qui curandi sunt, fidem, sanitatum virtus etiam a peccatoribus indignisque procedit. De quibus Salvator in Evangelio: Multi, inquit, dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus: et tunc confitebor illis quia numquam novi vos: Discedite a me, operarii iniquitatis . Et econtrario, si offerentium vel infirmorum desit fides, etiam illos quibus curationum dona collata sunt non sinit sanitatum exercere virtutem.