monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 15, 2, 3
Nec immerito: omnia enim illa evacuanda ac destruenda sunt: charitas vero perpetuo permansura. Ideoque a Patribus nostris opera ista signorum nequaquam vidimus affectata; quinimmo cum ea Spiritus sancti gratia possiderent, numquam exercere voluerunt, nisi forte extrema illos et inevitabilis necessitas coarctasset.