monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 10
Nec fas est credi eum qui dixerat, Si enim quae destruxi, haec iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo , in id incidere quod ipse damnaverat. Et intantum non magis res ipsa quae geritur quam gerentis pensatur affectus, ut econtrario quibusdam reperiatur veritas nocuisse, et profuisse mendacium. Nam Doeg Idumaeus regi Sauli de fuga David coram famulis conquerenti ac dicenti, Numquid omnibus vobis dabit filius Iesse agros, et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones, quoniam coniurastis omnes adversus me, et non est qui mihi renuntiet ? quid nisi verum prodidit, dicens: Vidi filium Iesse in Nobe apud Achimelech sacerdotem, qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei, sed et gladium Goliath Philistaei dedit ei (Ibid.)? Pro qua veritate eradicari de terra viventium meruit, ac de eo dicitur per Prophetam: Propterea Deus destruet te in finem, evellet te et emigrabit te de tabernaculo, et radicem tuam de terra viventium . Ex illa igitur terra hic pro indicio veritatis perpetua eradicatione convellitur, in qua Raab meretrix (Iosue, II) pro mendacio cum sua cognatione plantatur. Sicut etiam Samson illum diem occultatum mendacio, veritate impiae coniugi perniciosissime prodidisse reminiscimur, cui propterea deceptionem intulit veritas inconsultissime patefacta, quia illud mandatum propheticum custodire neglexit, Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui .