monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 2
Diximus David significare manu fortem. Et quando tale nomen debuit poni, nisi cum passionis dominicae gloriosa certamina referuntur? Fortis utique manu, qui per tolerantiam suam prostravit principem tenebrarum, qui mortem moriendo superavit, qui humanum genus captivum crucifixionis suae dispensatione liberavit. Ipsi autem cum dicitur, nullum alterum intelligi posse declaratur, nisi ipsum mediatorem Christum Dominum, qui per hunc totum psalmum loquitur: orans ab humilitate susceptae carnis, persecutorum debitas indicans poenas non studio malevolentiae, sed contestatione vindictae. Notandum est igitur hunc psalmum tertium esse horum qui passionem et resurrectionem Dominicam sub brevitate commemorant.