monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 10
Cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum. Iudaeos commemorat, qui ei dicebant tentantes: Scimus quia a Deo venisti magister . In istorum ergo labiis erat pax, sed in corde malitia. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio, quoties aliquid quod sub laude dicitur, intellectum vituperationis habere monstratur. Proximo suo, de se dicit, quia eis carnis origine iungebatur. Qui iuste maledicebantur, quia proximum malitiose perdere festinabant.