monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.51 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 11
Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam studiorum ipsoram. Iudaei volentes operati sunt quidem malum, sed fecerunt nolentes bonum; ut mortem inferrent Christo, qua mors ipsa finiretur; sanguinem funderent, quo mundi crimina lavarentur. Ideo petit illis dari secundum opera ipsorum, id est voluntatem; quia unusquisque hoc operatur quod vult. Nam frequenter et praestant qui nocere contendunt, ut diabolus facit, qui dum innocentibus ingerit mortis poenas, transmittit martyres ad coronas. Expressit quoque quae superius dixit, dicendo, Secundum nequitiam studiorum ipsorum, id est ambitum malum, ut innoxio nocerent; et qui ad eos salvandos venerat, morti tradere maluissent.