monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 12
Secundum operationem manuum eorum retribue illis; redde retributionem eorum ipsis. Quatuor sunt species retributionum: quarum una est, cum tribuuntur ab hominibus mala pro bonis, sicut Iudaei Christo retribuerunt, qui cum ad eos salvandos venisset, illi eum crucifigere decreverunt. Altera cum retribuitur bonum pro bono, quando dicet Deus electis suis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi . Tertia cum retribuet malum pro malo, quando dicturus est impiis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Ibidem, 41); secundum illud, Mensura qua mensi fueritis, in eadem remetietur vobis . Quarta cum retribuit quod hic dicit, bonum pro malo, ut qui persecutores exstiterunt, fiant conversi, postea laudatores. Verum ista omnia quae de inimicis suis praedicit, non sunt vota malitiae, sed praescientia futurorum. Nam in Evangelio dicit: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt . Sed utrumque pium est; hic enim comminatur ut terreat, ne scelera sua praesumptione desperata perficiant; ibi autem cum patitur, orat ut ad poenitudinem eorum corda perducat. Nec vacat quod toties sententiam ipsius terroris iteravit, ut corda lapidea magnae comminationis incendio salvarentur.