monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 13
Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum eius non consideraverunt; destrues illos, nec aedificabis eos. Superiorem excolit sensum. Dicit enim, ideo debere illis reddi, quia non intellexerunt opera Domini. Opera siquidem eius fuit, ut doceret populum viam veritatis et fidei, et ex sacrae incarnationis arcano reconciliaret hominem Deo; quatenus ubi non poterat vitiata natura conscendere, Dominicae visitationis munere perveniret. Et ne Filio Dei vera docenti meus obstinata non crederet, hoc quoque miraculorum ingentium virtute firmavit; ut quod intelligerent Iudaei communem hominem non posse facere, hoc evidenter agnoscerent potentiam Divinitatis implere. Sed illi dementes, dum tantummodo hominem credunt, Filium Dei dici indignissime pertulerunt. Sequitur, et in opera manuum eius non consideraverunt. Utique si considerassent, expavissent potius quam sprevissent, plorassent quam conspuissent, adorassent quam crucifixissent. Tale enim sacrilegium aliis provenire non potuit, nisi illis qui veritatis intelligentiam perdiderunt. Deus enim alios destruit ad correctionem, alios deiicit ad ruinam. Paulum destruxit, ut in melius construeret, et de persecutore apostolum faceret; sed impium Pharaonem cum tantis mirabilibus non crederet, demersit Altissimus ut periret. Sic ergo illos dicit destrui, ut non iterum debeant aedificari. Quod dictum, sicut saepe monuimus, ad prophetiam potius videtur pertinere quam ad iracundiae qualitatem.