monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 16
Et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor illi. Adiutor ad pericula vitae pertinet, quae ipso adiuvante superavit. Protector, quia eum ab insidiis diabolicis sua defensione vallavit. Sed postquam ista facta sunt, fideliter se dicit sperasse de Domino. Nam cum dicit, cor meum, animae designat arcanum, quod sacrificium constat esse iustitiae. Addidit quoque iterum, adiutus sum; ut quantum impendebatur pura devotio, tantum et adiutorii cresceret magnitudo. Bene autem dixit: Refloruit caro mea, quia et primo floruit: quippe quae ex Virgine sine peccato tanquam pulcherrimi floris singulare decus emicuit, sicut Isaias dicit: Et flos de radice eius ascendet . Refloruit ergo significat resurrexit: quasi in aethereas auras admirabili decore prorupit. Sequitur, et ex voluntate mea confitebor illi, post resurrectionem scilicet, quando humana natura fuerat a corruptione liberata, et ad inaestimabilem gloriam permanens, in Verbi unitate perducta.