monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 27, 18
Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditatem tuam; et rege eos, et extolle eos usque in aeternum. Orat humanitas Verbi pro populo Christiano, propter quem et probatur assumpta; ut satisfactione fideli salvus fiat in hoc mundo, ubi exposita Iudaeorum probabatur esse periculis. Benedic autem haereditatem tuam, ad futurum iudicium pertinet, quando dicendum est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi . Et ut charitatem suam, quam praecipit, evidentius approbaret, iterum petit ut in hoc mundo devotos populos regat, ne carnalia concupiscant, ne vias pravas eligant; sed ipsius regimine illuminati, nesciant collegium habere cum pessimis. Addidit, extolle eos, ut in intellectu Scripturarum, et in opere sancto, laudabili intentione proficiant; quatenus a terrenis vitiis purgati, ad aeterna praemia perducantur evecti. Et hoc petiit debere fieri usque in saeculum, scilicet per totum hunc mundum, ubi saecula sunt usque ad illud saeculum aeternum cui nullum aliud pro sua perennitate succedit.