monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 28, 2
Quoniam praecedentia verba iam nota sunt, restat ut consummationem tabernaculi paulo diligentius perquirere debeamus. Consummatio tabernaculi perfectionem significat Ecclesiae catholicae, quae iam per totum orbem probatur esse constructa. Tabernaculi enim nomine in hoc mundo posita declaratur Ecclesia, quae contra carnalia vitia bella gerens, merito expeditionalis habitaculi nomen accepit. Quapropter hunc psalmum Christiani dogmatis honore pollentem, post perfectionem generalis Ecclesiae, in laudem Spiritus sancti propheta decantat; ut quia tanta res per prophetas et apostolos beata praedicatione completa est, competenter eius laudibus ornaretur. Est enim totus psalmus Spiritus sancti laude plenissimus, et per varias allusiones praeconia eius maiestatis exsolvens. Hoc est quod oratores dicunt demonstrativum genus, quando per huiusmodi descriptionem ostenditur aliquis atque cognoscitur. Sed quid de illo a quoquam congrue poterat dici, nisi quod de se ipse dignatur effari?