monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 28, 11
Vox Domini confringentis cedros: et confringet Dominus cedros Libani. Hic Spiritus virtutis elucescit, qui confringit superbiam, quae in se confidit, et humilitatem erigit, quae de eius bonitate praesumit. Cedros enim superbiam debemus accipere, quae se in altitudinem elevans, proceras huius arboris summitates imitatur, maxime quia et lignum ipsum non est utile, nisi succisum fuerit. Nullus enim in sua radice manens, proficuos generat fructus; sicut nec elatio detestabilis, quae peccatum intulit mundo. Hanc superbiam vox Domini confringit, dicendo: Deus superbis resistit; humilibus autem dat gratiam . Repetit quoque: Et confringet Dominus cedros Libani. Sed quamvis superioribus haec similia videantur, tamen uno verbo addito, Libani, non parvam videntur indicare distantiam. Cedri enim quae alibi nascuntur non omnino procerae sunt; in Libano autem tales inveniuntur, ut omnes altitudines arborum superare videantur. Ergo mundi istius nobiles ac reges, qui reliquos homines tanquam humilia fruteta despiciunt, virtus divina confringit, quando pauperes et humiles elegit. Isti enim virtute superantur, illi inter divitias suas aut cogitationibus gemunt, aut turpi ambitione solvuntur. Ponuntur etiam cedri et in bonam partem, sicut in alio psalmo dicit: Cedri Libani quas Dominus plantavit .