monumenta.ch > Hieronymus > csg48.263 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 10
Educes me de laqueo isto, quem occultaverunt mihi, quoniam tu es protector meus, Domine. Occultatus est quidem ab inimicis laqueus, sed non qui Christo esset occultus, nec in mortem deceptus incidit, sed sciens eam pro nostra liberatione suscepit. Ergo laqueum occultaverunt Iudaei Christo, quia tantum hominem credentes, occultis eum perdere machinabantur insidiis. Unde se dicit educendum, id est resurrectionis beneficio ad superna velociter elevandum. Sed omnia consilia Iudaeorum dicit esse frustranda, quia, Domino protegente nulla potest adversitas praevalere.