monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 2 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 12
Odisti omnes observantes vanitatem supervacue: ego autem in Domino sperabo. Illa redduntur semper odiosa, quae probantur esse contraria. Iuste ergo veritas oderat vanitatem, quia vanitas in falsitate versatur. Cui rei ipse tribuit expositionem dicens, supervacue; quae non solum vacua, sed etiam supervacua dicta est; merito, quando fructuosam intelligentiam tollens, alienat a Domino. Et quando prius dixit Dominum odisse vanitatem, id est, saeculi istius desideria transitura, nunc se dicit amare verissima. Quae sunt ista verissima? Sperabo in Domino: ubi nihil vanum, nihil supervacuum est, sed totum fixum atque integrum perseverat. Verum istam rem quae causa consequitur?