monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 17
Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Hinc est illa conturbatio carnisque metus, quia in doloribus vita defecerat. Verbum autem ipsum defecit longas et gravissimas significat passiones. Deficere enim est paulatim minus facere, et ad finem perdendo aliquas valetudinis minutias pervenire; quod vitae humanae accidere posse manifestum est, quae ad terminum mortis usque perducitur. Superiora vero declarans subiungit: Et anni mei in gemitibus, quod multitudinem significat utique dierum. Considera quod dixit, in gemitibus, quia non fuit levis dolor ubi continuus gemitus insonabat. Sive hoc magis ad martyrum pertinet passiones, qui in capite merito intelliguntur, quoniam ipsi membra sunt Christi. Et considera quia non in vocibus, sed in gemitibus posuit, ut Deo fieret amplius notum quod hominibus videbatur occultum.