monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 19
Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Non vacat quod super omnes, et non inter omnes ait. Super omnes inimicos meos, per modum exaggerativum dicitur, quoniam dum essent illi vere opprobrium, Christus Dominus innocens atque immaculatus inter eos habebatur opprobrium, qui se nefario scelere polluebant. Sequitur, factus sum opprobrium: non quia ego vere opprobrium fui, sed quoniam ab illis putabar esse quod non eram, qui decepti vanis persuasionibus erraverunt. Contra probum dicimus probrum, id est inhonestum atque indecorum. Opprobrium autem significat valde abominabile facinus, quod Domino Salvatori inter iniquos Iudaeos evenisse manifestum est, cum dicerent: Hic homo a Deo non est, qui sabbatum non custodit ; et alibi: Samaritanus es, et daemonium habes . Vicinos autem illos dicit qui ei vicinitate fidei propinquabant, qui adhuc non crediderant, sed credere disponebant; sed videntes eum in cruce pependisse, a credulitatis vicinitate remoti sunt, dum pati videbant quem adorandum esse putaverunt. Ignari cum fideliter praedicta necessario cernerent consecuta, tunc magis a firma credulitate suspensi sunt. Et nota quod prius dixit inimicos, deinde vicinos, nunc accedendo pervenit ad notos. Notos autem apostolos significat, qui passione ipsius omnino turbati sunt; de quibus scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis . Sic figura diatyposis per hos quatuor versus, sicut diximus, decenter impleta est.