monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 23
Dixi, tu es Deus meus; in manibus tuis tempora mea. Dominus Christus dicit: Tu es Deus meus, sed a parte scilicet humanitatis assumptae, quae, sicut ait inferius, et tempori subiacebat et morti. Non enim, quemadmodum inimici putabant, eorum persecutione vitam suam finiendam esse commemorat, sed in potestate ponit Domini tempora vitae suae. Ipso enim creante existimus, ipso disponente vegetamur, eodem etiam iubente transimus. Unde necesse erat ut spem fixam haberet in Domino, qui vitam mortemque suam in eius esse potestate noscebat.