monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 24
Vers. 19. Libera me, et eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me; illumina faciem tuam super servum tuum. Ipsum rogat qui potest adversantium vitam confringere, hominumque corda pro sua mirabili dispensatione convertere. Prius enim dixit, inimicorum, id est Iudaeorum; subiungit, et a persequentibus me, hoc est paganis, vel a diversis haereticis, qui Ecclesiam Dei fraudulentis machinationibus insequuntur. Sequitur, illumina faciem tuam super servum tuum, id est fac videre, quia super me dignaris intendere; ut sicut de moriente desperant, ita de resurgente confidant. Nec offendaris quod audis a Domino dici servum tuum. Omnia siquidem verba talia humanitati sunt specialiter applicanda, sicut in alio loco dicit: Ego servus tuus et filius ancillae tuae . Ubi sunt qui duas naturas dicere nolunt in Domino Salvatore? Nam quemadmodum aliter sibi convenire potest ista diversitas, ut in una eademque persona et Dominum intelligas coeli, et obnoxium passioni?