monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 25
Salvum me fac in tua misericordia: Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Dicendo, In tua misericordia salvum me fac, negat meritum suum. Ad instruendos enim nos semper eadem repetit, nec de amabili confessione satiatur, quia fastidium non habet dulcedo veritatis. Subiungit etiam, Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Mirabilis ac perfecta praedicatio, quae habet et humilis supplicationem, et credentis inviolabilem firmitatem. Rogat ergo ne praetermissus confundatur. Sed quomodo se credit audiri? Quoniam invocavi te. Dominum siquidem fideliter invocare, mereri est, non iniuria; quando nullatenus potest decipi, qui ab ipso se praesumit audiri.