monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 30, 35
Diligite Dominum, omnes sancti eius. Pro collatis sibi beneficiis hymno decurso, sanctos commonet ut ament Dominum; quatenus auctorem tanti beneficii membra diligant, cum sibi in capite praestitum fuisse cognoscant. Diligite Dominum, dicit, iam tanquam amicis, non tanquam servis. Servorum est enim formidare, amicorum diligere; sicut ipse in Evangelio dicit: Si feceritis quae ego praecipio vobis, iam non dicam vos servos, sed amicos . Sed hoc praecipit sanctis, quia ipsorum est amare Dominum, quia non diligunt mundum.