monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 8
Vers. 3 Quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea, dum clamarem tota die. Peracto igitur breviter, ut competebat, exordio, nunc poenitens iste ad narrationem compendiosissimam venit, quam bene quidam cor, quidam animam causarum esse dixerunt, quoniam per ipsas agnoscitur quidquid in negotiorum viribus medullitus continetur. Dicit enim: Quoniam non sum tibi confessus delictum, omnis firmitas mea in infirmitate consenuit, more vulneris corporalis, quod si non aperitur ad curam, in putredinem servatur occultum. Ossa enim, sicut saepe diximus, significant animi firmitatem, quae merito inveterasse dicuntur, quoniam ulcus non fuerat salutari medico publicatum. Sequitur autem, dum clamarem tota die. Cum superius se dicat tacuisse, hic iterum se clamasse profitetur. Sed tacuit Divinitati, cui iugiter supplicare debuisset. Clamavit qui per spatia longi temporis de sua iustificatione locutus est. Tacuit ergo quod loqui fas fuit; locutus est quod tacere debuisset. Sic factum est utrumque culpabile, quamvis videatur esse diversum. Memento autem quod tota virtus huius psalmi contra hoc exsecrabile humani generis vitium probatur opposita: ne quis Domino putet absconditum, quod in conscientiae suae penetralibus recondit occultum.