monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 10
Vers. 5. Conversus sum in aerumna, dum confringitur mihi spina. Hoc est quod superius dixit: Gravata est super me manus tua. Aerumnosus enim dicitur valde ruinosus. Ruina quippe appellata est, quasi repetens ima. Conversus ergo fuerat in aerumna, qui ceciderat de superbia; ut qui ante clamavit per elationem, nunc confiteretur Domino per humilitatem; cui ideo salutis spes rediit, quoniam in suis operibus mortifera facta cognovit. Spina est enim quae totum corpus erigit atque recontinet. Haec pro superbia merito posita est, quae confracta non deiicit ad interitum, sed erigit potius ad salutem. Hoc argumentum dicitur a necessitate, quando causae gravissimae praemittuntur, ut ad confessionem proficuam correctus animus adducatur.