monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 14
Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt. Cum superius sanctos iugiter orare testetur, nunc pietatem istam negat diversis superstitionibus concedendam. Diluvium enim aquarum multarum est error hominum pessimorum, qui variis pravitatibus fluctuantes, multiplices sibi doctrinas constituunt, quas a vero Magistro nullatenus acceperunt. Quae sententia maxime haereticos arguit, qui in diluvio perversitatis suae tempestuosas et naufragas excitant quaestiones. Et hi ad eum non approximabunt, quoniam a vera religione discedunt. Quae figura dicitur metaphora, id est translatio, cum mutatur nomen aut verbum ex eo loco ubi proprium est, in eum in quo aut proprium deest, aut translatum proprio melius est.