monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 15
Tu mihi es refugium a pressura quae circumdedit me: exsultatio mea, redime me a circumdantibus me. Refugium est ad quod confugitur, ut pericula declinentur. Sed iste non ad solitudines invias, non ad munita castrorum, non ad hominis auxilia convolavit: sed ad Deum, qui circumeuntes spirituales inimicos poterat dissipare. Deinde gaudium suum dicit Dominum, a quo sibi noverat esse parcendum. Nam quod ait, redime me, nunquid ille aurum dat ut liberet? Sed dedit sanguinem pretiosum, nullis divitiis, nullis opibus conferendum. Sed paulo sollicitius indagemus, quid nobis verba ista denuntient? Nam cum dicit, exsultatio mea, accepti beneficii videtur esse professio. Dum subiunxit, redime me, adhuc periclitantis indicat timorem. Sed quia iam gaudebat in spe, et adhuc timebat in re, congrue utraque coniuncta sunt. Possumus enim animo gaudere, cum mala praesentia novimus fine celerrimo terminanda. Addidit, a circumdantibus me, sive vitiis carnalibus, sive spiritibus immundis, qui nos perdere praecipiti velocitate festinant. Finita est conclusio poenitentis in timore praesentium et spe futurorum. Venite, oratores, qui negotia humana artificiosa subtilitate tractatis; videte reum se lacrymis diluentem, audite peccatorem confessionibus absolutum, intelligite sententiam principis non salutem hominis impetere, sed potius peccata damnare. Ista sunt tribunalia, quae nullus redimit, ista sententia quae nihil sub ambiguitate decernit. Tali modo potius causas vestras defendite, qui negando veritatem, cum criminibus consuestis delicta vestra miscere. Convertite ordinem saecularium iudiciorum, orationem vestram ab epilogis incipite, perversas flebiliter narrate miserias, correctionem protinus veraciter intimate, et nunc meremini gaudentes concludere quod flentes feliciter inchoastis. Hinc enim intelligetis quid differat ordo iste salutaris, quando nihil potest sustinere contrarium, quod terminatur in gaudium. Nunc videamus in parte finitima, quid ei Dominus ipse respondeat.