monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 18
In freno et camo maxillas eorum constringe. Hic iam generaliter humanum genus commo net ne vagis subdatur erroribus. Sed perscrutemur quare istae comparat ones sint positae? Equus sine discretione sessoris servit arbitrio, et a quocunque fuerit ascensus excurrit. Mulus autem patienter accipit sarcinas quibus fuerit oneratus; et pro hoc utrique intellectum non habent, quia nec ille eligit cui obediat, nec iste quibus oneribus ingravetur intelligit. Prohibet ergo huiuscemodi homines diabolicis fraudibus insideri, et vitiorum oneribus praegravari, ne male obediendo superbiae magis partibus addicantur. Verum istis talibus quid dicit esse faciendum? Scilicet quod animalibus imprudentibus. His enim comparationibus stultos homines veritati subdidit invitos. Nam quod ait, in freno, ad equum pertinet. Frenum enim a fero retinendo dictum est; ferum quippe antiqui caballum dixerunt. In camo ad mulum respicit. Ergo haec duo animalia supradicta cohibent ista retinacula, ut ad arbitrium iubentis incedant, ne suis voluntatibus efferantur. Maxillae vero adminicula sunt animalium, quibus esca manditur, ut corporis vita procuretur. Ipsas ergo maxillas per figuram allegoricam dicit inobedientibus debere constringi, id est copias victuales parcius dari, ut ieiuniorum necessitate conclusi, Creatoris subdantur imperio. Allegoria est enim, sicut saepe iam dictum est, quando aliud dicitur, et aliud significatur. Et quoniam diximus in hac parte Dominum Christum loqui, constringe dicit Patri, quia sanctae Trinitatis unum velle, una potestas, una cooperatio est.