monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 31, 19
Qui non proximant ad te, multa flagella peccatorum. In praedictis adhuc comparationibus perseverat. Necesse est enim ut animalia indomita frenum accipiant et flagella patiantur, donec recto tramite viam carpere consuescant. Ordo autem verborum talis est: Multa flagella sunt peccatorum, qui non proximant ad te. Sed dicendo: Qui non proximant, ostendit quosdam peccatores Domino propinquare, qui licet delinquant imbecillitate carnis, a piis tamen precibus non recedunt. Illi enim qui contumaciae spiritu a Domino secedunt, tanquam pavescentes obiecta, nec volentes ire per semitas rectas, multa flagella sustinent; ut quod non faciunt sponte, plagis adhibitis cogantur implere. Sed ista flagella sunt quae nos celeriter sanant, quae nos velociter liberant, et in viam veritatis adducunt.