monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf7296.33 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 12, 3
De adventu sponsi clamor in media nocte fit, quia sic dies iudicii subrepit, ut praevideri non valeat quando venit. Unde scriptum est: Dies Domini sicut fur in nocte ita veniet . Tunc omnes virgines surgunt, quia et electi et reprobi a somno suae mortis excitantur. Lampades ornant, quia sua secum opera numerant, pro quibus aeternam recipere beatitudinem exspectant. Sed lampades fatuarum virginum exstinguuntur, quia earum opera, quae clara hominibus foris apparuerant, in adventu iudicis intus obscurantur. Et a Deo retributionem non inveniunt, quia pro eis receperunt ab hominibus laudes quas amaverunt. Quid est autem quod tunc a prudentibus oleum petunt, nisi quod in adventu iudicis cum se intus vacuas invenerint, testimonium foris quaerunt? Ac si a sua fiducia deceptae proximis dicant: Quia nos quasi sine opere repelli conspicitis, dicite de nostris operibus quid vidistis. Sed prudentes virgines respondent, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. In illo enim die (quod tamen de quibusdam in pace Ecclesiae quiescentibus loquor) sibimetipsi testimonium uniuscuiusque vix sufficit; quanto minus et sibi et proximo? Unde et protinus per increpationem subdunt: Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Venditores quippe olei adulatores sunt. Qui enim accepta qualibet gratia, vanis suis laudibus nitorem gloriae offerunt, quasi oleum vendunt. De quo profecto oleo Psalmista dicit: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum . Principale etenim nostrum caput est. Appellatione autem capitis ea quae principatur corpori mens vocatur. Impinguat ergo caput oleum peccatoris, cum demulcet mentem favor adulantis. Sed dum irent emere, venit sponsus, quia cum vitae suae testimonium a proximis quaerunt, iudex venit, qui non solum operum, sed et cordium testis est. Quae autem paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua.