monumenta.ch > Hieronymus > sectio 22 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 12, 5
Unde et easdem virgines fatuas invocantes Dominus non audit, quia interclusa regni ianua, is qui prope esse poterat, prope iam non erit. Nam subditur: Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Ibi iam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod iussit, qui tempus congruae poenitentiae perdidit, frustra ante regni ianuam cum precibus venit. Hinc est enim quod per Salomonem Dominus dicit: Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio, et angustia, tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me . Ecce aperiri clamant, et, repulsionis suae dolore compulsae, appellationem dominantis ingeminant, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Preces offerunt, sed nesciuntur, quia tunc velut incognitos Dominus deserit, quos modo suos per vitae meritum non agnoscit.