monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.273 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 31, 2
Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua; et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. Quid arbor fici, nisi humanam naturam designat? Quid mulier inclinata nisi eamdem naturam significando denuntiat? Quae et bene plantata est sicut ficus, et bene ta sicut mulier; sed in culpam propria sponte lapsa, neque fructum servat operationis, neque statum rectitudinis. Ad peccatum quippe ex voluntate corruens, quia fructum obedientiae ferre noluit, statum rectitudinis amisit. Quae ad Dei similitudinem condita, dum in sua dignitate non perstitit, quod plantata vel creata fuerat, servare contempsit. Tertio dominus vineae ad ficulneam venit, quia naturam generis humani ante legem, sub lege, sub gratia, exspectando, admonendo, visitando, requisivit.