monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.12 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 31, 4
Sed cum magno iam timore audiendum est quod cultori vineae de infructuosa arbore dicitur: Succide illam; ut quid etiam terram occupat? Unusquisque iuxta modum suum, in quantum locum vitae praesentis tenet, si fructum bonae operationis non exhibet, velut infructuosa arbor terram occupat, quia in eo loco in quo ipse est, et aliis operandi occasionem negat. Sed in hoc saeculo potens quilibet, si fructum non habet operationis bonae, etiam impedimentum praestat caeteris, quia quicunque sub ipso sunt, exemplo pravitatis illius, quasi umbra perversitatis eius premuntur. Stat desuper arbor infructuosa, et subtus terra sterilis iacet. Infructuosae arboris desuper umbra densatur, et solis radius ad terram descendere nequaquam permittitur, quia dum subiecti quilibet patroni perversi perversa exempla conspiciunt, ipsi quoque, infructuosi remanentes, veritatis lumine privantur. Et, pressi umbra, calorem solis non accipiunt, quia inde remanent a Deo frigidi, unde in hoc saeculo male proteguntur. Sed de hoc perverso quolibet et potente pene iam requisitio Deo non est. Postquam enim se perdidit, quaerendum solummodo est cur et alios premat. Unde bene eiusdem vineae dominus dicit: Ut quid etiam terram occupat? Terram quippe occupat qui mentes alienas gravat, terram occupat qui locum quem tenet in bonis operibus non exercet.