monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 31, 5
Sed tamen nostrum est pro talibus deprecari. Nam cultor vineae quid dicat audiamus: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam. Quid est circa ficulneam fodere, nisi infructuosas mentes increpare? Omnis quippe fossa in imo est. Et nimirum increpatio dum mentem sibi demonstrat, humiliat. Quoties ergo aliquem de peccato suo corripimus, quasi ex culturae debito circa infructuosam arborem fodimus. Post fossionem vero quid dicatur audiamus. Et mittam cophinum stercoris. Quid est cophinus stercoris, nisi memoria peccatorum? Peccata etenim carnis stercora vocantur. Unde et per prophetam dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo . Iumenta quippe in stercore suo computrescere est carnales quosque in fetore luxuriae vitam finire. Nos itaque quoties carnalem mentem de suis peccatis increpamus, quoties ad eius memoriam vitia anteacta reducimus, quasi infructuosae arbori cophinum stercoris versamus, ut malorum quae egit memoriam recolat, et ad compunctionis gratiam quasi de fetore pinguescat. Mittitur ergo cophinus stercoris ad radicem arboris quando pravitatis suae conscientia tangitur memoria cogitationis. Cumque se per poenitentiam ad lamenta mens excitat, et ad bonae operationis gratiam reformat, quasi per tactum stereodris redit ad fecunditatem operis radix cordis: plangit quod fecisse se meminit, displicet sibi qualem fuisse se recolit: intentionem contra se dirigit, atque ad meliora animum accendit. Ex fetore ergo ad fructum reviviscit arbor, quia de consideratione peccati ad bona se opera resuscitat animus. Et sunt plerique qui increpationes audiunt, et tamen ad poenitentiam redire centemnunt, et, infructuosi Deo, in hoc saeculo virides stant. Sed audiamus quid ficulneae cultor adiungat: Si quidem fecerit fructum: sin autem, in futuro succides eam. Quia profecto qui hic non vult ad fecunditatem pinguescere per increpationem, illic cadet unde iam resurgere per poenitentiam non valet; et in futuro succidetur, quamvis hic sine fructu viridis stare videatur.